monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 54, 6
Haec locutus sum, in Christo filia, non dubitans de proposito tuo (nunquam enim exhortatorias litteras postulares, si ambigeres de bono monogamiae), sed ut nequitiam servulorum, qui te venalem portant, et insidias affinium, ac pium parentis errorem intelligeres: cui, ut amorem in te tribuam, amoris scientiam non concedo, dicens aliquid cum Apostolo: 'Confiteor, zelum Dei habent, sed non secundum scientiam' . Imitare potius (crebro enim idipsum repetam) sanctam matrem tuam, cuius ego quoties recordor, venit in mentem ardor in Christum, pallor ex ieiuniis, eleemosynae in pauperes, obsequium in servos Dei, humilitas vestium et cordis, atque in cunctis sermo moderatus. Pater tuus, quem ego honoris causa nomino (non quia Consularis et Patritius, sed quia Christianus est) impleat nomen suum. Laetetur filiam genuisse Christo, non saeculo. Quin potius doleat, quod et virginitatem frustra amiseris, et fructus perdideris nuptiarum. Ubi est maritus quem tibi dedit? Etiam si amabilis, etiam si bonus fuisset, mors repuisset omnia: et copulam carnis solvisset interitus. Arripe, quaeso, occasionem, et fac de necessitate virtutem. NON QUAERUNTUR in Christianis initia, sed finis. Paulus male coepit, sed bene finivit. Iudae laudantur exordia; sed finis proditione damnatur. Lege Ezechielem: 'Iustitia iusti non liberabit eum, in quacumque die peccaverit. Et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua' . Ista est scala Iacob, per quam Angeli ascendunt, et descendunt; cui Dominus innititur lapsis porrigens manum, et fessos ascendentium gradus, sui contemplatione sustentans. Sed sicut non vult mortem peccatoris, tantum ut convertatur et vivat: ita tepidos odit, et cito ei nauseam faciunt. Cui plus dimittitur, plus diligit.